Anna Cylejska

Anna Regina Poloniae de Celia

 

Anna Cylejska

(ur. pocz. 1381 - zm. 21.III.1416)

Wnuczka Kazimierza Wielkiego (jej babką była Jadwiga żagańska); jedyna córka Anny, hr. cylejskiej (późniejszej - od września 1394 - żony ks. Ulryka von Teck, w Wirtembergii) z jej pierwszego małżeństwa z hr. Wilhelmem (+19.VIII.1392). Wychowywana przez stryja Hermana II hr. cylejskiego. Druga żona króla Władysława Jagiełły:
  • układ o małżeństwo zawarto w Bieczu 5.XI.1400;
  • od 16.VII.1401 przebywała w Krakowie;
  • ślub odbył się w Krakowie 29.I.1402;
  • koronacja też w Krakowie 23.II.1403;
  • matka ks. Jadwigi (*8.IV.1408 +8.XII.1430).
Biogram:

K. Pieradzka [w:] Polski Słownik Biograficzny t. I, s. 121.

Literatura:

E. Rudzki, Anna Cyllejska, druga żona Władysława Jagiełły [w:] E. Rudzki, Polskie królowe, t. I, Warszawa 1985, s. 80-89.

F. Sikora, W sprawie małżeństwa Władysława Jagiełły z Anną Cylejską, [w:] Personae Colligationes Facta, Toruń 1991, s. 93-103. J. Śliwiński, Powiązania dynastyczne Kazimierza Wielkiego a sukcesja tronu w Polsce, Olsztyn 2000.

Dokumenty

1.

Romae apud s. Petrum, IX kal. Maii [23.IV.1401]

[Bonifacius PP IX] Wladislao regi Poloniae et Annae nob. viri Wilhelmi de Celia natae: "Petitio pro parte vestra ... continebat, quod vos ... desideratis invicem matrimonialiter copulari, sed quia tu filia Anna et clarae memoriae Edwigis regina Poloniae, uxor tua, sibi ex tertio consanguinitatis gradu eratis coniunctae, huius modi vestrum desiderium adimplere nequitis ... Vobiscum ut impedimento, quod ex praemissis provenit, non obstante matrimonium invicem contrahere ... licite possitis, auctoritate ap ...dispensamus." De mandato. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 89, f. 78v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 753
 

2a. [ante I.1402]

Rex ad monasteria pro subsidio nupciarum Wladislaus Dei gracia Rex Polonie etc. Universis et singulis religiosis abbatibus, prepositis cuiuscumque ordinis et conventus ac eciam civitatum opidorumque consulibus et senioribus in terra nostra Cracoviensi ubilibet constitutis, fidelibus nostris graciam et omne bonum. Quia regni nostri rei publice bono deposcente communi baronum eciam et procerum regni nostri ipsius suadente consilio die VIII ante carnisprivium proxime venturum [29.I.1402] nostrarum solacia nupciarum certitudinaliter celebranda disposuimus, que multis apparatibus indigent expensarum, eciam quia in hac parte omne vestrum negocium agitur generale, eatenus vos requirimus universaliter singulos et singulariter universos, quatinus subsidium nobis esculentorum alias consuetilium prebere curetis, prout fidelis N. vos informaverit, quem ad eadem exigenda transmittimus et celere colligenda [etc.] or: Poznań, Biblioteka Raczyńskich, msp. nr 1358, f. 6. ed.: Formularz Jerzego, s. 18

2b. [ante I.1402]

Rex invitat principem ad nupcias Wladislaus Dei gracia Rex Polonie etc. Illustri principi domino Johanni duci Rathiboriensi1 , fratri nostro dilecto sincere dileccionis continuum incrementum. Quia procerum et baronum regni nostri grato nobis suadente consilio die VIII ante carnisprivium [29.I.1402] nupciarum nostrarum solacia auspice Domino disposuimus celebranda et amici cuiuslibet fidelis animum hoc ipsum solito plurimum exhilarit, dum suis interesse solaciis desiderabilem cernit amicum, quocirca fraternitatem vestram invitantes studioso petimus ex affectu, quatinus, una cum illustri fratre vestro2 velitis eisdem nostris solacionis interesse tripudiis pro consulacionis nostre beneficio speciali [etc.] or: Poznań, Biblioteka Raczyńskich, msp. nr 1358, f. 6. 1 Jan I ks. raciborski (+1405) 2 Przemko ks. opawski (+1433) ed.: Formularz Jerzego, s. 18-19

3. Acta Cracovie, feria tercia proxima ante festum Purificacionis Sancte Marie [31.I.1402]

Hic non pronunciabantur contumaces propter nupcias domini Wladislai Regis Polonie tunc celebratas cum Anna filia Wilhelmi de Cziil or: Archivum Cracoviae, Terr. Crac. 3a, s. 430-431 ed.: F. Sikora, W sprawie małżeństwa Władysława Jagiełły z Anną Cylejską, s. 98-99

4. Acta Cracovie in curia domini Regis, sabbato proximo ante Invocavit dominicam tempore coronacionis Anne Vilhelmi de Czill in Reginam Polonie [3.III.1403].

or: Archivum Cracoviae, Terr. Crac. 3b, s. 25 ed.: F. Sikora, W sprawie małżeństwa Władysława Jagiełły z Anną Cylejską, s. 99

5. Romae apud s. Petrum, VIII id. Januarii [6.I.1405]

[Innocentius PP VII] Annae reginae Poloniae: Conceditur, ut in locis interdicto suppositis missam et alia divina officia facere celebrari valeat. X. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 119, f. 179; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 995

6. Romae apud s. Petrum, VIII id. Januarii [6.I.1405]

[Innocentius PP VII] Annae reginae Poloniae: Facultas altaris portatilis conceditur. X. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 119, f. 173v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 996

7. Viterbii, VII id. Novembris [7.XI.1405]

[Innocentius PP VII] Wladislao regi et Annae reginae Poloniae: Remissio plenaria peccatorum in articulo mortis conceditur. XVI. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 119, f. 189v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 1057

8. Viterbii, VII id. Novembris [7.XI.1405]

[Innocentius PP VII] Wladislao regi et Annae reginae Poloniae: Facultas altaris portatilis conceditur. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 119, f. 178v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 1058

9. Viterbii, VII id. Novembris [7.XI.1405]

[Innocentius PP VII] Wladislao regi et Annae reginae Poloniae: Conceditur, ut capellani, clerici, notarii et commensales obsequiis regalibus insistentes, beneficia, quibus cura animarum imminet, obtinentes, per locorum ordinarios ad faciendum residentiam personalem in eisdem beneficiis compeli nequeant. L. or.: Warszawa, AGAD, Zb. dok. perg. 4394; copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 122A, f. 51-51v; ed.: Doc. cath. Crac., I, 165; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 1059

10. Viterbii, VII id. Novembris [7.XI.1405]

[Innocentius PP VII] Wladislao regi et Annae reginae Poloniae: "Petitio vestra ... continebat, quod diversi schismatici in confinibus regni vestri iv diversis provinciis ac terris degunt, quorum plerique pro tempore diligenti animo audiunt praedicationes sive sermones publicos, qui ut frequenter fiunt coram vobis et ad populum in diversis ecclesiis infra missarum sollemnia et in celebrationibus missarum huius modi saepius intersunt, qui absque scandalo ab eisdem ecclesiis removeri pro tunc nequaeunt, quodque nonnulli alii schismatici de ipsis provinciis, ... qui tunc etiam schismatum erroribus involuit fuerunt, pro eo, quod aliquando celebrationibus missarum et praedicationibus, sive sermonibus publicis, qui tunc etiam fiebant coram vobis, per hoc divina gratia illustrati ad baptismatis gratiam devenerunt ..." Indulgetur, ut absque scrupulo conscientiae per proprios domesticos, sive alios sacerdotes missam et alia divina officia in suae familiae et ipsorum schismaticorum praesentia facere celebrari valeant. C. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Lat. 122A, f. 50v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 1061

11. Senis, VII kal. Augusti [25.VII.1408]

[Gregorius PP XII] Alberto Pozn. et Petro Crac. episcopis: Eisdem facultas prolem ex Wladislao rege Poloniae et Anna eius uxore nomine papae de sacro fonte levandi et omnia faciendi, quae in baptismali misterio et compaternitatis glutinio faciendi sacrorum canonum sanctiones requiruntur, conceditur. copia: Archivum Vaticanum, Reg. Vat. 336, f. 241v; reg.: Bullarium Poloniae, III, nr 1196

12. [s. l., s. d.]

Wladislaus II rex Poloniae ad Annam reginam de nativitate infantuli congratulatur De rege ad reginam Preclara princeps, consors nostra carissima. Illa dulcis nobis per Clementem, de sanitate tam vestra quam infantuli nobis a Deo dati, luculenter exposita tota cordis amaritudine expulsa, quam nobis attulerat vestre infirmitatis turbacio, letificavit mentem nostram et exultavit spiritus noster in Deo salutari nostro, ex quo nobis vestra cara persona vires resumpsit in toto pristine sanitatis, nichil profecto amarius nichilque tristius nobis incumbit, nisi vestri corporis debilitas, quam utique multum intensam videbamus et hec infirmitati nostre tantos langores eduxerat qui vix curari potuissent, nisi illa premissa relacio dulcissima vestre optate sanitatis et, ut consolacio inde vobis augeatur, vobis presentibus clarificandum decrevimus in toto, dante Domino, sospitatis desiderate resumpsimus plenas vires. Ideo petimus etc., quatenus pro consolacione nostra speciali, nos de sanitate vestra et infantuli vestri celebrius velitis informare etc. or.: Bibliotheca Tridenti ed.: Elementa ad Fontium, II, nr 34

13. Medicae, feria quarta ante festum Simonis et Iudae [24.X.1408]a)

Wladislaus II rex Poloniae ad Annam reginam felicem partum augurat De rege ad reginam Consors nostra carissima, ex quo Deus gracia sua visitavit nos et vos et viscera vestra fecundavit partusque vester desiderabilis appropinquat, petimus vos et salubriter inducimus, ut de beneficiis vobis ab alto concessis, gratos devotas Creatori refundatis confessionibus, crebris et sacramentorum suscepcione interioris hominis squalores renovantes, ut Deus misericors, prolem sine lesione inesse producat, graciarum plenitudine vos confirmans. Datum in Medica, feria quarta proximum ante festum sanctorum Simonis et Iude apostolorum, anno Domini millesimo quadringentesimo octavo. etc. a) sic in ms. or.: Bibliotheca Tridenti ed.: Elementa ad Fontium, II, nr 35

14. [s. l., s. d. [in aestate 1410]]

Anna regina Poloniae Sigismundo regi Ungarie in facto Rudlonis Reger civis Cracoviensis Serenissimo principi domino Sigismundo regi Ungarie etc. fratri nostro carissimo Anna Dei gracia regina Polonie etc. salutem et amoris fraternalis ac omnium bonorum felicia incrementa. Serenissime princips frater noster carissime. Pro parte honesti Rudlonis Reger civis civitatis nostre Cracoviensis nostre expositum est serenitati, quomodo, dum idem Rudlo pro expediendis suis negociis et repetendis suis debitis, in solo equo suo, nulla secum deferens mercimonia, regnum vestrum Ungarie ab alia parte opidi vestri Casszoviensis transiens visitare voluisset, iudex et iurati opidani eiusdem opidi vestri Casszoviensis prefatum Rudlonem insequentes detinuerunt et quedam bona ipsius confiscaverunt seu receperunt et ultra hec ipsum fideiussoria caucione astrinxerunt. Qualitercunque vero huiusmodi negocium per prefatum Rudlonem gestum existit atque perpetratum, serenitatem vestram regiam ac fraternalem dileccionem studiosis affectibus rogitamus, quatenus prenotatis iudicis et iuratis opidanis in Casszovia nostri amoris contemplacione demandare dignemini ac seriose precipere de gracia celsitudinis vestre speciali, ut ipsi prefatum Rudlonem liberum dimittant, bona sua et quevis sibi recepta plenarie eidem restituant et fideiussores ipsius a fideiussoria absolvant caucione, nobis in eo, princeps serenissime et frater carissime, singularis dileccionis indicium ac specialem benivolenciam ostensurus. copia: Biblioteka Jagiellońska nr 326 ed.: Codex epistolaris II, nr 32, s. 37-38.

15. [s. l., s. d. [in aestate 1410]]

Anna regina Poloniae Hermanno comiti Cilie in facto Rudlonis Reger civis Cracoviensis Magnifico domino Hermanno comiti Cilie etc patruo nostro precarissimo Anna Dei gracia etc. Magnifice domine, patrue et pater noster carissime. Scribimus serenissimo principi domino Sigismundo regi Ungarie etc. fratri nostro carissimo in facto Rudlonis Reger civis nostri Cracoviensis, cui per iudicem et iuratos opidanos Casszovienses bona sua sunt recepta et ipse fideiussoria astrictus existit caucione pro eo, quod idem Rudlo, solus in equo suo pro repetendis suis debitis, nulla secum habens mercimonia, predictum opidum Casszoviense pertransivit. Supplicamus igitur magnitudini vestre studiosis precibus sub confidencia speciali, quatenus nostri contemplacione apud serenissimum principem prefatum dominum regem Ungarie alibi, ubi oportunum et profuturum fore cognoscitis, pro dicto Rudlone partes vestras interponere dignemini efficaces et effectualiter intercedere, ut prefatus civis noster mediante auxilio excellencie vestre per prefatos iudicem et iuratos opidi Casszoviensis dimittatur liber et solutus et bona sua quevis eidem recepta integraliter restituantur ac ipsius fideiussores a fideiussoria libertentur caucione, singularis ac paternalis dileccionis indicium nobis in eo, patrue carissime, ostensurus. Datum... copia: Biblioteka Jagiellońska nr 326 ed.: Codex epistolaris II, nr 33, s. 38-39.

16. Cracoviae, feria secunda, die s. Thomae de Aquino [7.III.1412]

Anna regina Poloniae universis; de procuratore in negotiis a Iohanne de Maloszów constituto Anna, Dei gracia regina Poloniae, etc. Significamus quibus expedit universis, quod Iohannes de Maloszow aliis intentus negociis terminos iudiciales nequit personaliter attemptare, unde gracia meaa) ad id specialiter accedenteb) fecit, constituti et prout melius potuit, ordinavit suum verum et legitimum procuratorem, actorem factorum et negociarum suorum gestorum hunc videlicet, qui presens procuratorium exhibuerit, demonstrandum in omnibus suis causis, quas habet vel habuiturus est. Coram quocumque iudice seu quibuscumque iudicibus regni nostri dans et concedens dictus constituens, predicto suo procuratori plenum mandatum et omnimodam potestatem agendi, defendendi, tuendi, gubernandi, regendi et alia omnia et singula faciendi, que ipsemet constituens faceret vel facere posset, si huiusmodi terminis personaliter interesset. Promittens ratum, gratum atque firmum perpetuo tenere et inviolabiliter observare, quitquid per dictum procuratorem cuius actum, factum et ordinatum fuerit in premissis. Datum Cracoviae, feria secunda in die sancti Thome de Aquino, anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo, presentibus ad unius anni decursum terminum valiturum etc. et sic est procuratorium in formac). a) lectio incerta: nostra ? b) in ms. acceden. c) in margine dextero: RX - registratum. or.: Bibliotheca Tridenti ed.: Elementa ad Fontium, II, nr 2

17. Cracoviae, die s. Thomae de Aquino [7.III.1412]

Anna regina Poloniae iudicibus et officialibus terrae Cracoviae de dilatatione causarum Jacobi de Baranów ad Sigismundum regem Hungariae missi Fidelibus nostris dilectis iudici, subiudici, camerariis ceterisque officialibus iudiciorum terre nostre Cracovie, presidentibus presentibus requirendis. Graciam reginalem et omne bonum. Fideles nostri dilecti, quia Jacobus de Baranow familiaris noster fidelis dilectus nostris serviciis prepeditus et signanter nobiscum ad convencionem proxime celebrandam cum serenissimo principe domino Sigismundo rege Hungariae profecturus, terminos iudiciales seu colloquia generalia nequit ista vice attemptare nec ipsis quovismodo interesse, unde vobis precipimus et mandamus, quatenus omnes terminos, quos idem Jacobus Baranowskij coram vobis optinet vel habiturus existit etiam cum quacumque persona, differre et prorogare debeatis tamdiu, quousque de convencione predicta feliciter revenientes pro hac vice Cracoviam ingressum faciemus personalem, efficientes, ne predictus Jacobus racione sue absencie aliquod detrimentum paciatur vel gravamen. Datum Cracovie, ipso die sancti Thome de Aquino, anno Domini Mo CCCCo duodecimo. or.: Bibliotheca Tridenti ed.: Elementa ad Fontium, II, nr 3

18. [s. l., s. d. [post XI.1414]]

Anna regina Poloniae ad patres concilii Constantinensis contra Cruciferos de Prussia or.: Bibliotheca Tridenti ed.: Elementa ad Fontium, II, nr 58

19. Wolborz, feria quarta proxima ante festum sancte Margarethe virginis et martyris gloriose [11.VI.1414]

Wladislaus II. rex Poloniae domum quandam Cracoviae sitam "....provido Nicolao dicto Languidos pellifici et civi predicte civitatis Cracoviensis, ... quas prefatus Nicolaus nobis ac inclite consorti nostre carissime, domine Anne regine Polonie etc. aliisque ... nostris quoque militibus ac stipendiariis ... successive ad beneplacentia et mandata nostra exponendo, largiter assignavit et exposuit cum effectu .... unde in defalcacionem premissorum XXDCXVIII marcarum, necnon in totalem complanacionem debitorum huiusmodi prefatam domum cum suis iuribus ...tradidimus perpetuo ....". ed.: Kodeks dyplomatyczny małopolski, tom IV, 1386-1450, wyd. F. Piekosiński, Kraków 1905, nr 1143, s. 145-6.

20. Nowe Miasto [Korczyn], feria sexta proxima post dominicam diem, quam Reminiscere in ecclesia Dei decantatur [1.III.1415]

Wladislaus II. rex Poloniae Iohanni de Konin L marcas in Głęboka inscribit Relacio illustrissime domine Anne regine Polonie etc. Producta et lecta, sed non approbata. B. vicecancellarius. ed.: Kodeks dyplomatyczny małopolski, tom IV, 1386-1450, wyd. F. Piekosiński, Kraków 1905, nr 1146, s. 148-9.
WYDAWNICTWA ŹRÓDŁOWE

- Bullarium Poloniae III 1378 - 1417, ediderunt et curaverunt Irena SUŁKOWSKA-KURAŚ et Stanisław KURAŚ, Romae - Lublini MCMLXXXVIII

- Liber Disparata Antiqua Continens Alexandro Masoviensi episcopo Tridentino dictatus1) [in seria] Elementa ad fontium editiones, vol. II, edit Edmund WINKLER, Romae 1960 1) NOTA: Hic est liber "Formularia"; formulas contininet, quae valorem exempli in arte epistolaria et diplomatica, nullum autem valorem iudicum, habent. - Codex epistolaris saeculi decimi quinti II, wyd. Anatol LEWICKI, Kraków 1891 - Formularz Jerzego pisarza grodzkiego krakowskiego ok. 1399-1415, ed. Karol GÓRSKI, Toruń 1959.